Sententia /facta executiva/ Tribunalis Apostolici Rotae Romanae in causa Cabgayen. nullitatis matrimonii c. Davino, prolata in II instantia die 26 martii 1987 an., nullitatem matrimonii ex capite erroris in persona declarat. Agitur de qualitate virginitatis mulieris conventae quae qualitas, etsi directe et principaliter ab actore non intenta, tamen obiective , utpote apud omnes gentes, maxime vero in Africa summi est momenti, personam eiusdem mulieris in occulis viri identificabat. Secundum auditores turni, illa qualitas in conventa qualificavit consensum matrimonialem actoris, propterea deficiente tanta qualitate in conventa eandem personam uti futuram coniugem ipse respuit.
Pobierz pliki
Zasady cytowania
Cited by / Share