In Motu proprio Sollicitudo omnium Ecclesiarum, S. Pontifex Paulus VI, pro desideratis Patrum Conciliarium, renovationem institutionis legatorum pontificiorum perfecit, innitendo quidem profundiore Ecclesiae notione a Concilio data, propriisque eius muneribus, quibus ea in societate Populi Dei necnon in tota generis humani familia fungitur.
De notione, generibus et muneribus (iuribus) legatorum S. Pontificis, in hoc documento contentis disserens, auctor huiusce instituti delineamentum historicum prius perficit, et postea institutionem hanc in Codice Iuris Canonici ostendit, ut his datis bene consideratis, sensus ac via postconciliaris renovationis huiusce instituti melius manifestentur.
Quod sane ipsi Sanctae Sedi et Ecclesiae servire debet, dum signum Papae in tota societate fidelium praesentis exsistit; deinde, ut nexus inter S. Sedem et Ecclesias locales earumque episcopos sit, oportet; denique idem institutum determinata munera in commercio cum
potestate politica singularum regionum implere debet.
In evolutione historica huius institutionis quaestio de theologica canonica ratione iuris pontificii ad legationem, necnon breve lineamenium historicum memoratae institutionis in Polonia considerantur.
Dateien herunterladen
Zitierregeln
Zitiert von / Teilen