Hoc in articulo auctor sibi proposuit indicare imprimis has mutationes, quae in praescripta canonum Codicis nunc vigentis a lege postconciliari (praecipue ab Ordine dedicationis ecclesiae et altaris anno 1977 promulgato) introduetae sunt, quod nimirum practicum momentum, praesertim pro docentibus in Seminariis neenon Facultatibus habet. Tota materia sic disposita est:
I. De ecclesiis — 1. Notio et ordinatio ecclesiae. 2. Impositio primarii lapidis et inchoatio operis ad ecclesiam aedifeandam. 3. Dedicatio ecclesiae — A. Nécessitas dedicationis. B. Conditiones ad dedicationem requisitae. C. Titulus ecclesiae et reliquiae Sanctorum in ea deponendae.
D. Celebratio dedicationis novae ecclesiae. E. Ordo dedicationis ecclesiae in qua iam de more sacra celebrantur. 4. Benedictio ecclesiae.
II. De altaribus — 1. Notio et divisio altarium. 2. De altari erigendo. 3. De dedicationis celebratione. 4. De benedictione altaris. Ut patet ex attestatione Pontificiae Commissionis CIC recognoscendo in „Praenotandis” ad Schema „De locis et temporibus sacris deque cultu divino” (1977 a.) facta: „Mens fuit ut in novo Codice non retineantur normae liturgicae, nisi quae peculiarem rationem disciplinarem induant...” (p. 3). Unde in Schema de quo supra nulla e.g. adest dispositio de altaribus.
His in adiunctis magni momenti est aestimatio novarum praescriptionum liturgicarum, praesertim earum quae in novo Codice implius non invenientur. Dicendum est novas normas, praesertim in „Ordine dedicationis ecclesiae et altaris” insertas, in ampliore lumine theologico
positas esse. Ex altera autem parte videtur, quod novae normae ea praecisione carent, quae dispositionibus Codicis nunc vigentis propria est, e. gr. si agitur de ministro dedicationis vel benedictionis. Hac de causa iam nunc oritur quaedam ambiguitas quaenam personae ius
dedicandi vel benedicendi loca sacra habeant. In novis normis liturgicis nulla adest dispositio de exsecratione ecclesiae vel altaris. Attamen praesumendum non est casum exsecrationis amplius evenire non posse.
His in adiunctis perutile erit, si in novum Codicem dispositiones liturgicae — sicut in Codice anno 1917 promulgato — inserantur.
Dateien herunterladen
Zitierregeln
Zitiert von / Teilen