D iligenter exam inatis fontibus ad com positam hanc quaestionem recte solvendam pertinentibus dem onstravim us — contra aliquorum opinionem — dependentiam iurisdictionalem Ordinis M arianorum ex Fratribus M inoribus de observantia neque eiusdem Ordinis Marianortim
increm entum im pediisse neque spiritalitatem quovis modo restrinxisse
neque prim am legislationis M arianorum constitutionem , i. e. Norma vitae, iisdem a P. Stanislao Papczyński im positam suspendisse aut abrogasse.
Item contra com m uniter agnitam opinionem dem onstravim us eandem
dependentiam iurisdictionalem Ordinis M arianorum ex Fratribus Minoribus de observantia non esse introductam per receptionem a M arianis Regulae decern virtutum. Receptio enim huius regulae nonnisi una
ex m ultis condicionibus erat ad hoc necessariis, ut M arianorum actus
iuridicus iam prius positus effectum suum producere inciperet.
Item dem onstravim us' Innocentii Papae X II rescriptum N untio A postolico, Francisco Pignatelli, die 24 m ensis N ovem bris anno 1699 datum, form alem Ordinis M arianorum confirm ationem seu approbationem
non continere.
Contrariae igitur hisce conclusionibus opinionis quorundam non rectam interpretationem fontium ad rem exam inatam spectantium causam
esse patet.
Dateien herunterladen
Zitierregeln
Zitiert von / Teilen