Publié le: 1981-06-05

Osądzanie duchownych od kapłaństwa w tekstach źródłowych Dekretu Gracjana

Kazimierz Nasiłowski
Prawo Kanoniczne
Rubrique: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.1981.24.1-2.03

Résumé

Q uaestio exam inata ad sanction es ,spec tat in auctoritatibus D ecreti G ratiani contentas, in clericös e t sacerdotes im positas. Ex m ultis auctoritatibus eae tantum sanctiones et enuntiationes selecta e sunt,
in quiibus ,ipsa im prim is clerioi persona sive nom inatim et modo simgulari sive non nom inatim et modo generali a sacerdotio destituta
esse dïcitur. E x sanctionibus deinde his eae tantum exam inantur, in
quibus aliquem clericum ve1! sacerdotem neque clericum neque sacerdotem esse statutum est.
Agitur autem de quaestione solvenda, utrum isanctionibus his
atque enuntiationibus ipsa sacram enti ordinis collatio nulla, an tantum
sacerdotis institutio, quae dicitur, ad quam pertinet electio a populo
peragenda, testim onium a clero dandum et confirm atio a légitim a potentate ecclesiastica facienda, irrita statuatur. In D ecreti auctoritatibus hoc m odo prim um selectis atque n ovis argum entis illustratis p eculiare m om entum enuntiationibus et statutis: Cypriani, Concilii C onstantinopolitani I anno 381 habiti, Innocentii I, A ugustini et Gregorii I,
agnoBcendum est.
P raecipui vero effectus quaestionis exam in atae sunt hi: In a llatis auctoritatibus gerne rat Lm ed ictae enun tiation es atque san ction es
in clericos v el sacerdotes im positae, ut clericus v el sacerdos non est,
proprie ad ipsius sacram entalis ordinis collationem non recte peractam
au t ad in stitutionem illegitim e factam aut ad vitia clericorum moralia
eaque iuridica referuntur. Singularibus his enuntiationibus et obiectum
sanctionum proprium indicatur et ipsae generales enuntiationes et sanctiones non m inim e coartantur. Qua de causa earundem sanctionum effectus ac vis nonnisi ad obiectum ita coartatum referenda est. Ut autem
generales sanctionum enuntiationes de proprio dicendi modo v e l de sacerdotio plene tractando, ita d efinitiones ac determ inationes singuläres
de distinctione inter sacram entalis ordinis collationem et clerici in Ecclesia quadam particulari institutionem inde iam a tem pore C ypriani ben e nota testantur. Sanctiones in clericos illegitim e institutos v el indignos im positae multa-e, sanctiones vero contra ordinatos et ordinatores
propter form am in sacram entali ordine conferende non servatam statutae rariissimae sunt et legislatores ab ordiiniis collatione nulla àudicanda prorsus abstinent. Quibus edoceri videmur de ipsa ordinis collatione nulla nomnisi caute iudicainda. Horum omnium ration© habita
ordinationis relativae naturam non solum in ordinis collatione cum
sacerdotis -in Ecclesia particulars dnlstitutione iunetim per agenda, verum etiam in dtstinctione inter utramque hanc diversam actionem
agnitam esse dican'dum est. Quaestione ita examinata unum ex multis argumentis datur ad confirmandam opinionem de distinctione primo Ecclesiae millennio iam facta linter ordinis collationem et institutionem atque inter potestatem sacerdotis sacramentalem et non sacramentalem.

Télécharger des fichiers

Règles de citation

Nasiłowski, K. (1981). Osądzanie duchownych od kapłaństwa w tekstach źródłowych Dekretu Gracjana. Prawo Kanoniczne, 24(1-2), 79–121. https://doi.org/10.21697/pk.1981.24.1-2.03

##plugins.themes.libcom.share##


##plugins.themes.libcom.BOCookieBarText##