Considerationes propositae stimulatae sunt sententiis quibus nullitas matrimonii indiscriminatim ob plures defectus consensus declaratur, ut ex. gr.: „ob defectum discretionis iudicii et incapacitatem assumendi onera coniugalia” vel immo „ob simulationem utriusque partis et ob defectum discretionis iudicii in utraque parte”, et porro.
Considerationes duabus in partibus protrahuntur. Prima in parte officium iudicis elucidatur, cui competit formulam dubiorum statuere. Cumulatio titulorum nullitatis vigentibus normis c. 1095 numerose crescit. Criteria ergo compatibilitatis, ordinationis et subordinationis titulorum strenue perspicienda sunt, tum cum formula dubiorum statuitur tum cum sententia fertur. De principiis quibus criteria haec reguntur sermo in parte generali considerationum est.
Secunda in parte singula capita nullitatis ob defectum consensus respectu eorum compatibilitatis et subordinationis circumspiciuntur. Capita incompatibilia censentur: simulatio totalis et vis ac metus, simulatio et error iuris, simulatio tum totalis tum partialis et conditio, simulatio tum totalis tum partialis et defectus usus rationis vel discretionis iudicii.
Download files
Citation rules
Cited by / Share