Opublikowane: 2005-06-05

Dylematy przy stosowaniu kanonu 1095

Remigiusz Sobański
Prawo Kanoniczne
Dział: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.2005.48.1-2.03

Abstrakt

Quamvis unusquisque homo iure ad matrimonium contrahendum gaudeat, sunt qui ad ius hoc utendum inhabiles censeri debent. Tensio oritur ius ad matrimonium celebrandum inter et exigentiis ad validum consensum praestandum pernecessariis. Ideoque in praxi non eadem mensura adhibetur in praeparatione antematrimoniali una ex parte et in tribunalibus ecclesialibus altera ex parte, cum - hic - nupturiens ius suum ad matrimonium ineundum in actum ducere cupit et - istic - quaeritur quomodo fidelibus divortiatis praestandum sit ad conditionem eorum ecclesialem in ordinem ducendam. In tribunalibus itidem officium iudicis cum munere sacerdotali componi debet. Quod non sine influxu in modum procedendi ad veritatem obiectivam de matrimonio elucidandam manet, cum subiectiva persuasio fidelium de nullitate matrimonii (quod ab eis non validum censetur) non semper, immo raro, cum principiis de indissolublitate congruit. Fideles tamen tota cum fiducia tribunal eccle- siale adeunt, acerbis fecetiis vicinorum non obstantibus. Declaratio nullitatis matri- monmii hisce in casibus non tantum ab laicis ut remedium et solutio casus censetur. Praesertim applicatio normae in can. 1095 n. 3 statutae ansam praebet quaestionibus fundamentalibus concordantiam doctrinae et praxis quod attinet disputandis. Principium servatur simulque conditioni infortunae opitulatur?

Pobierz pliki

Zasady cytowania

Sobański, R. . (2005). Dylematy przy stosowaniu kanonu 1095. Prawo Kanoniczne, 48(1-2), 49–55. https://doi.org/10.21697/pk.2005.48.1-2.03

Cited by / Share


Ta strona używa pliki cookie dla prawidłowego działania, aby korzystać w pełni z portalu należy zaakceptować pliki cookie.