Articulus proemio, duabus partibus et conclusione constat. In parte prima de iure et praxi veteri seu a primis Ecclesiae temporibus usque ad Codicem Iuris Canonici - Joannis Pauli II tractatur. Prima periodo Ecclesiae sollemnis reconcilliatio peccatorum post longum tempus publicae poenitentiae in ordine poenitentium ordinarie Feria V Maioris Hebdomadae vel Sabbato Sancto et quidem ab ipso episcopo turmatim dabatur. Medio Aevo praesertim milites ante proelium generali modo absolvebantur. Concilium Tridentinum docebat sacramentum poenitentiae a Christo Domino institutum omnibus post baptismum lapsis iure divino necessarium esse. Hoc tempore unicus est modus confitendi, nempe secreto apud solum sacerdotem . Doctrinam Concilii Tridtntini de sacramento poenitentiae Codex Iuris Canonici S. Pii X et Benedicti XV retulit. Iuxta can. 901 huius Codicis omnis utriusque sexus fidelis qui post baptismum peccata mortalia perpetravit, quae nondum per claves Ecclesiae directe remissa sunt, debet omnia quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habeat, confiteri et circumstamtias in confessione explicare, quae speciem peccati mutent. Àltera in parte articuli Normae Pastorales circa absolutionem sacramentalem generali modo impertiendam „Sacramentum Poenitentiae” S. Congregationis pro Doctrina Fidei diei 2 iunii 1972 anni et canones 961—963 Codicis Iuris Canonici Joannis Pauli comparantur. Etenim sciendum est, quod absolutionem generali modo impertiendam attinet, can. 961—963 in quibusdam Normas Pastorales sequuntur, sed a quibusdam aliis recedunt. In fine articuli sacramentales formulae absolutionis generalis e libro liturgico Rituale Romanum , Ordo Poenitentiae depromptae, exponuntur.
Pastuszko, M. . (1988). Równoczesne rozgrzeszenie wielu penitentów bez uprzedniej ich spowiedzi indywidualnej. Prawo Kanoniczne, 31(1-2), 53–85. https://doi.org/10.21697/pk.1988.31.1-2.05
Cited by / Share
Marian Pastuszko
Ta strona używa pliki cookie dla prawidłowego działania, aby korzystać w pełni z portalu należy zaakceptować pliki cookie.