Opublikowane: 1999-06-15

Pojednanie penitenta z Bogiem i Kościołem (kan. 960)

Marian Pastuszko
Prawo Kanoniczne
Dział: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.1999.42.1-2.01

Abstrakt

Hoc in articulo proemium, pars principalis et conclusio habentur. In procmio obiectum huius studii canonem 960 Codicis Juris Canonici Papae Joannis Pauli II esse annuntiatur. Pars principalis in tria puncta dividitur. In puncto primo ius vetus seu fontes iuris canonici et quidem a Christo Domino usque ad Codicem Juris Canonici Pio - Bcnedictini praesentantur. Heic auctor praxim confessionis iam in antiquitate Christiana exitisse, sublineat. Altero in puncto can. 906 Codicis Juris Canonici Pio - Benedictini breviter exponitur. Secundum hunc canonem omnis utriusque sexus fidelis, postquam an annos discretionis, id est ad usum rationis pervenerit, tenetur omnia peccata sua saltem semel in anno fideliter confiteri. In ultimo puncto canon 960 Codicis Juris Canonici Papae Joannis Pauli II nunc feliciter servientis praesentatur. Ad normam huius canonis individualis et integra confessio atque absolutio unicum constituunt modum ordinarium, quo fidelis peccati gravis sibi conscius cum Deo et Ecclesia reconciliatur: solummodo impossibilitas physica et moralis ab huiusmodi confessione excusat, quo in casu aliis quoque modis reconciliatio haberi potest. Caonon 960 nunc ius vigens constituit, propterea paulo longius tractatur. Quod consequitur, omne verbum canonis 960 explicando. Sub fine articuli auctor de confessione sic dicta auriculari suam opinionem expimit.

Pobierz pliki

Zasady cytowania

Pastuszko, M. . (1999). Pojednanie penitenta z Bogiem i Kościołem (kan. 960). Prawo Kanoniczne, 42(1-2), 3–56. https://doi.org/10.21697/pk.1999.42.1-2.01

Cited by / Share


Ta strona używa pliki cookie dla prawidłowego działania, aby korzystać w pełni z portalu należy zaakceptować pliki cookie.