Dissertatio haec proemio, parte principali et conclusione constat. In proemio canones 1012-1023 Codicis Iuris Canonici Joannis Pauli II argumentum huius dissertaculae esse, dicitur. Pars principalis opusculi in septem particulas subdividitur, nempe:
7.1. episcopus proprius, de quo in can. 1016;
7.2. administrator apostolicus;
7.3. vicarius et praefectus apostolicus;
7.4. administrator dioecesanus, de consensu collegii consultorum;
7.5. pro-vicarius et proprefectus apostolicus de consensu consilii, de quo in can. 495 §2:
Pro membris instituti religiosi clericalis iuris pontificii aut societatis vitae apostolicae iuris pontificii perpetuo et definitive instituto aut societati adscriptis, litteras dimissorias ad diaconatum et presbyteratum confert superior maior. Idem va let pro praelaturis personalibus, quae ab Apostolica Sede eriguntur, quarum praelatus membra incardinat et ad ordines promovet (cf can. 295 §1). Et etiam pro institutis saecularibus iuris pontificii, quae ad normam can. 266 §3 suos sodales in stituto incardinat (cf can. 715 §2).
Ceteris superioribus concessa indulta revocata sunt. Hac de causa superiores maiores cuiusvis instituti aut societatis litteras dimissoriales concedere non possunt, quia ordinatio eorum subditorum iure clericorum saecularium regitur (can. 1019 §2). Litterae dimissoriae ne concedantur, nisi habitis antea omnibus testimoniis et documentis, quae ad normam canonum 1050 et 1051 exiguntur (can. 1020). Litterae dimissoriae mitti possunt ad quemlibet episcopum communionem cum Sede Apostolica habentem. Episcopus ritus latini ordinare potest subditum eiusdem ritus, non vero ritus orientalis vel ritus diversi a ritu episcopi ordinantis (can. 1021). Episcopus ordinans certior fieri debet de germana litterarum fide, antequam ad ordinationem procedat (can. 1022). Iuxta can. 1023 litterae dimissoriae ab ipso auctore aut ab eius successore circumscribi limitibus quoad tempus, locum aut alia adiuncta, aut revocari possunt, sed semel concessae non extinguuntur, resoluto iure concedentis. In conclusione exponitur opinio, iuxta quam presbyteri possunt ordinare presbyterum solummodo obtento mandato pontificio.
Pobierz pliki
Zasady cytowania
Cited by / Share