Opublikowane: 1991-06-05

Podstawy prawa kościelnego

Remigiusz Sobański
Prawo Kanoniczne
Dział: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.1991.34.1-2.02

Abstrakt

In opere scientifico professoris Mariani Żurowski scripta problemata fundamentalia iuris canonici attingentia non deficiunt. Quapropter aequum iustumque videtur memoriam eius etiam expositione quidem  brevissima fundamentis radicumque iuris ecclesialis honorare. Primo problema ipsum ponitur. Religio christiana unica est quae proprium, a civili independens, ius producit et evolvit. Cum ius proprium ad religionem uti talem necessario non pertineat  explorandae sunt rationes legum propriarum quibus christiani vivunt. Secundo quaestiones methodologicae elucidantur. Minus recta videtur methodus quae praefixa notione iuris laborat et elementa ei correspondentia in Ecclesia invenire conatur. Exploranda est autoconscientia Ecclesiae et in luce ponendum est quod in Ecclecia ipsa ut ius percipitur et denominatur. Non a iure ad Ecclesiam sed ab Ecclesia ad notionem iuris eius procedendum est.

Postremo fundamenta iuris ecclesialis considerantur. Analysi subiicitur conscientia christianorum qui sciunt ipsos divinitus ut universale salutis sacramentum signumque et instrumentum unitatis vocatos esse. Populum in perspectiva salutis et actualizationis propositi Patris constituunt. Communio quam ipsi participant donum et munus ipsis commissum est. Munere hoc structura Ecclesiae relationesque sociales fidelium determinantur. Vocationem suam prosequens populus iste in mundo huius temporis vivit. Experientia istius mundi, scientiarum profectus, variae formae culturae humanae — immo et culturae iuridicae — Ecclesiae quoque prosunt. Confrontatio cum experientia iuris mundi sed autem cum iure veterotestamentorio quaestionem de sensu iuris gignit. Christiani sciunt sensum istum ab eis qui in Christo renati sunt efficiendum esse. Fidem testando et canitatem in praxim deducendo iustificantur et sensum finemque iuris explent. Iure relationes interpersonales amplectuntur quae tamen dono communionis nituntur et structuram communicationis gratiae fideique constituunt, cuius fons ih divino proposito salvifico perspicitur et ad quod significandum notio iuris divini utitur. Historica actualizatione iuris divini Ecclesia locum in historia iuris tenet. Ius Ecclesiae non dependet ab alio iure neque ulla notione iuris, quapropter apertum ad notiones, formae experientiam culturae iuridicae mundi manet. Tamen nec notionibus his nec experientia civili iuridica indoles iuris ecclesialis praefinitur sed conscientia propria christianorum.

Pobierz pliki

Zasady cytowania

Sobański, R. . (1991). Podstawy prawa kościelnego. Prawo Kanoniczne, 34(1-2), 13–24. https://doi.org/10.21697/pk.1991.34.1-2.02

Cited by / Share


Ta strona używa pliki cookie dla prawidłowego działania, aby korzystać w pełni z portalu należy zaakceptować pliki cookie.