Can. 1621 CIC, necnon art. 271 Instructionis Dignitas Connubii duas formas querelae contra sententiam insanabilem distinguit: per modum actionis ac per modum exceptionis. Quae distinctio quaestiones procedurales parit. Analysis normarum in praesenti disquisitione contenta ad sequentes conclusiones perducit. Actio contra nullitatem sententiae et exceptio contra nullitatem sententiae essentialiter differunt circa terminum et modum querelae proponendae, iudicis competentiam et modum procedendi in ipsis cognoscendis. Deest tamen differentia circa indolem decisionum, quae cognitis mediis dici possunt. Tam querela nullitatis contra sententiam insanabilis nullitatis per modum actionis, quam querela nullitatis contra sententiam insanabilis nullitatis per modum exceptionis, decretum de sententiae invaliditate necessitatemque iterandi processum causare potest. Unicum distinctionis criterium inter utramque querelae formam momentum est procedendi quo querela nullitatis contra sententiam proposita est. Querela nullitatis sententiae per modum actionis accidit antequam causa devoluta sit, scilicet parte validitatem sententiae, non autem aequitatem accusante. Tunc querela nullitatis secundum normas de processu contentioso orali tractabitur. Querela nullitatis sententiae per modum exceptionis locum obtinet, quando proponitur: 1) una cum appellatione, 2) una cum petitione restitutionis in integrum, 3) una cum nova causae propositione, et quando: 4) nullitas sententiae in processu coram iudice ad quem constata est, quo casu secundum normam de causis incidentalibus tractatur.
Pobierz pliki
Zasady cytowania
Cited by / Share