Facultas Iuris Canonici Universitatis Stefani Cardinalis Wyszyński (olim Academiae Theologiae Catholicae) die 12 decembris 2007 quinquagesimum annum suae ephemeridis celebravit. Sessio hac de occasione convocata inaugurata est praelectione qua Concilium Vaticanum II, item que eventus cum concilio connexi et processus „renovationis conciliaris” in quantum in publicationibus resonabant in memoriam revocati sunt. Notatu digni sunt praesertim textus quibus quaestiones fundam entales iuris canonici tractandae enucleantur, visio ecclesialis iuris canonici evolvitur et form atio canonistarum ratione habetur. Appretiatio auctoris fauste evenit. Mentio fit etiam de inceptis a professoribus Facultatis persecutis, praesertim manuale iuris canonici multis in voluminibus divulgatum et editiones fontium iuris postconciliaris in lingua originali et versione polacca quod attinet.
Pobierz pliki
Zasady cytowania
Cited by / Share