Published: 1999-12-20

Prawo jako wartość

Remigiusz Sobański
Prawo Kanoniczne
Section: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.1999.42.3-4.01

Abstract

Praesentatur relatio habita occasione sessionis scientificae convocatae a Facultate luris Canonici Academiae Theologiae Catholicae die 19.4.1999. Thema propositum erat: „Ius europaeum. Radices et cursus evolutionis”. In relatione tractabatur non de valoribus iuris, sed de iure ut valore. In Europa ius semper magni aestimabatur, idea iuris animo informata et cogitatione concepta tamen in realitate vitae et conditione humana ad effectum deduci conabatur. Ius lingua exprimitur, traditur et depostulatur, „ius dicitur”, ius tribuitur, ideoque ius in processu ad effectum perducitur. Ius uti instrumentum iustitiae utitur. Problemata quae habitudinem iuris et iustitiae attingunt elucidantur. Advocato dicto Ulpiani „iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens” praesupposita iuris, nempe voluntas iustitiae, exponuntur: sine dominanti in societati voluntate iustos esse ius sensum non habet, cum observantia iuris praescribi non possit. Tensio afficit praxim iuris, nempe ius dependet a generali saltem intentione observandi, simulque exsecutionem observationis praesupponit. Quod practice significat ius in effectum ducendum solidarietatem postulare. Ius, quod realiter ut ius positivum (ius positum) exsistit uti valorem duobus sub aspectibus eminet: 1. Normativa comprehensio valorum quae im societate magna aestimatione gaudent („veritas socialis” in forma ordinis iuridici), 2. Procedurae ad consensum socialem adipiscendum stabilitae, consensus quoad proceduras consensui quoad „veritatem socialem” prodest. In fine sermo fit de magno momento iuris in historia et cultura europaea et de iure bono communi nationum Europae.

Download files

Citation rules

Sobański, R. . (1999). Prawo jako wartość. Prawo Kanoniczne, 42(3-4), 11–26. https://doi.org/10.21697/pk.1999.42.3-4.01

Cited by / Share


This website uses cookies for proper operation, in order to use the portal fully you must accept cookies.