Publicado: 2001-06-05

Przyjmujący święcenia (kanony 1024-1025)

Marian Pastuszko
Prawo Kanoniczne
Sección: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.2001.44.1-2.05

Resumen

Studium hoc proemio, parte principali et conclusione constat. In proemio dicitur hac in dissertatiuncula de canonibus 1024 - 1025 tractari. Pars principalis in tria particula subdividitur, nempe: 1. De ordinando in iure vetere, seu a Christo Domino usque ad Codicem Iuris Canonici Pio-Benedictinum de 1917 anno. In primis Ecclesiae saeculis quidam haeretici seu papuzani seu quintilliani docebant feminas sacerdotio idoneas esse. Eorum opiniones Ireneus, Epiphanius, et Augustinus inter haereses computant. Can. 19 Concilii Nicaeni, can. 11 Concilii Laodicensis dicunt feminas sacrae odrinationis incapaces esse. Secundum can. 2 Concilii Nemausensis (394 anni): Illud etiam a quibusdam suggestum est, ut, contra apostolicam disciplinam, incognito usque in hoc tempus, in ministerium feminae nescio quo loco leviticum videantur assumptae: quod quidem, quia indecens est, non admittit ecclesiastica disciplina: et contra rationem facta talis ordinatio destruatur: providendum ne quis sibi hoc ultra praesumat. Similitter statutum est in Conciliis: Arausicano I, Epaonensi, Aurelianensi II, Turonico II et Parisiensi (anno 829). Quae capita conciliorum in Decretum Magistri Gratiani assumpta sunt. Quod Decretum in scholis usitatum est usque ad Codicem luris Canonici Pio-Benedictinum. 2. Can 968 Codicis luris Canonici dicit: sacram ordinationem valide recipit solus vir baptizatus: licite autem, qui ad normam sacrorum canonum debitis qualitatibus, iudicio ordinarii, praeditus sit, neque ulla detineatur irregularitate aliove impedimento. Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei in declaratione Inter insigniores, diei 15 octobris 1976 anni mandatum exequens a Beatissimo Patre acceptum, explicavit sibi non agnoscere adimittendi mulieres ad sacerdotalem ordinationem; atque aestimat oportere, pro praesentibus adiunctis, ut in luce clariore ponat hanc doctrinam, quae dolenter forsitan a quibusdam percipiatur, unde tam en oriens bonum paulatim discernetur, quippe quae conferre possit ad respectiva viri ac mulieris munera altius investiganda [ AAS 69 (1977) 100]. 3. Can. 1024 Codicis luris Canonici Papae Ioannis Pauli II sonat: sacram ordinationem valide recipit solus vir baptisatus. Iuxta can. 1025 §1 ad licite ordines presbyteratus vel diaconatus conferendos requiritur, ut candidatus, probatione ad normam iuris peracta, debitis qualitatibus iudicio proprii episcopi aut superioris maioris competentis praeditus sit, nulla detineatur irregularitate nulloque impedimento. Papa Joannes Paulus II in epistola apostolica Ordinatio sacerdotalis diei 22 maii 1994 anni confirmavit doctrinam Ecclesiae de mulieribus non ordinandis. Congregatio pro Doctrina Fidei publicavit responsum ad dubium circa doctrinam epistolae apostolicae Ordinatio sacerdotalis die 25 octobris 1995 anni. Sub fine articuli can. 754 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium exponitur.

Descargar archivos

Normas de citación

Pastuszko, M. . (2001). Przyjmujący święcenia (kanony 1024-1025). Prawo Kanoniczne, 44(1-2), 71–110. https://doi.org/10.21697/pk.2001.44.1-2.05

##plugins.themes.libcom.share##


##plugins.themes.libcom.BOCookieBarText##