Opublikowane: 1987-06-05

Synod diecezjalny w doktrynie soborowej i jej wyraz w posoborowych synodach polskich

Edward Sztafrowski
Prawo Kanoniczne
Dział: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.1987.30.1-2.04

Abstrakt

Documenta Concilii Vaticani II nullam directam mentionem de Synodis dioecesanis faciunt, attamen de doctrina conciliari circa Synodum dioecesanam dici potest. Hoc in casu de Synodo pastorali, quae scilicet iuxta normas pastorales huius Concilii celebratur, agitur. Ista Synodus non tantum leges ad res pastorales pertinentes edere sibi proponit, sed etiam ipsa in actu celebrationis characterem actionis pastoralis induit. Synodus pastoral is etiam hoc sibi proponit, ut renovationem vitae ecclesiasticae a Concilio Vaticano II inspiratam realizare. Post Concilium Vaticanum II, id. post annum 1965, in Polonia septem Synodi dioecesanae iam celebratae sunt et novem nunc celebrantur. Si agitur de Synodis iam celebratis duae, scilicet Cracoviensis et Catovicensis — ut videtur — inrter synodos pastoraeles primo loco enumerari debent. Synodus Cracoviensis annis 1972—1979 celebrata est et eius documenta cum plena documentatione, tam in lingua polona quam in italica, edita sunt. Synodus ista a Carolo Card. Wojtyła convocata ab ipso quoque, sed iam uti Romano Ponitifice, clausa est. Synodus Catovicensis annis 1972—1975 celebrata est et eius documenta („Fides, oratio et vita in Ecclesia Catovicensi”) anno 1976 Romae in lingua polona edita sunt. Omnes Synodi dioecesanae in Polonia celebratae, in maiore vel minori gradu, doctrinam Vaticani II, saltem aliquo modo in normis, praebent.

Pobierz pliki

Zasady cytowania

Sztafrowski, E. . (1987). Synod diecezjalny w doktrynie soborowej i jej wyraz w posoborowych synodach polskich. Prawo Kanoniczne, 30(1-2), 61–75. https://doi.org/10.21697/pk.1987.30.1-2.04

Cited by / Share


Ta strona używa pliki cookie dla prawidłowego działania, aby korzystać w pełni z portalu należy zaakceptować pliki cookie.