Opublikowane: 1988-06-05

Duchowni niekanoniczni, a sankcje na nich nakładane w okresie święceń relatywnych

Kazimierz Nasiłowski
Prawo Kanoniczne
Dział: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.1988.31.1-2.11

Abstrakt

Quod attinet ad sacramenta, praecipue autem ad baptism um , oridnem et Eucharistiam, tempore ordinationis relativae, quam vocant, a sacerdotibus celebrata maximas poenas in Ecclesia luentibus vel ab ea separatis très sunt etiam nostra aetate diversae doctorum opiniones.
Ex sententia primae opinionis fautorum vera agnoscebantur sacramenta, quae dixdmus, ab episcopo viel presbytero etiam suspenso, degradato, deposiito aut ab Ecclesia separate catholico more tunc administrata. Ista igitur opinio similis est praesentis catholicorum persuasionis de veris sacramentis a talibus sacerdotibus eodem modo nunc celebratis. Ex sententia autem secundae opiniionis fautorum episcopi et presbyteri ab Ecclesia sepàrati vera sacramenta celebrare non poterant. Hanc opinionem persuasio sequiitur de reordinaitionibus tunc in Ecclesia faciendis, i. e. de eo ordine aliquando clerico conferendo, quem extra Ecclesiam accepit.
Tertiae denique opinionis fautores vigentem illo tempore traditionem ecclesiasticam in re sacramentorum extra Ecclesiam catholicam celebratorum incertam putant et obscuram vel duplicem atque inconstantem. Nonnulli autem viri docti quaestionem hanc inenodabilem esse dicunt. Quamquam diversae istae de sacramentis opiniones Gratiano ascribuntur et attrdibuuntur, tamen etiam ad ipsam Ecclesiae doctrinam spectan tempore ordinationis relativae florentem. Namque et Magistri effata auctoritatibus in eius Decreto contentis nituntur et opinionum, quas diximus, fautores diversas sententias suas iisdem auctoritatibus comprobare conantur.
Ut in opere demonstiravimus ad edendum praeparato, secunda opinio non multo post systematis ordinationis absolutae introductionem divulgari incoepta est, ad quod potissimium prioris systematis celerrime evanescens memoria ansam dedit. Hac etiam de causa primae opinionis fautorïbus argumenta deerant ad rectam eorum sentemtiam satis comprobandam et plenae erroris ceterae duae opiniones, neque solum fictae, sed etiam imperite absurdeque fictae, usque ad nostram aetatem obtinere poterant.
Itaque nulla ex tribus his opinionibus controversiae de vi sacramentorum tempore ordinationis relativae ex tra Ecclesiam celebratarum penitus dirimendae causa esse potest. Omnes enim non satisfaciunt iis, quae recentior doctrima ab investigatoribus recte ac merito postulat. Numque sive ad vocabulorum artis sive ad rerum significationem enodandam nimis pauci investigantur et secum com parantur fontes optima sui ipsorum interpretes. Non atteinditur etiam antiquorum institutorum ecclesiasticorum natura atque indoles, neque ratio habetur legum et praeceptorum, quibus ordinationis relativae systema regebatur, neque anim us ad id satis advertitur, quod differat inter hoc systema et systema ordinationis absolutae. His potissim um de causis ea, quae tantum ordinationis absolutae propria sunt, in multa periodi ordinationis relativae texta, quae vocantur, quasi vi adihibita immttuntur. Omnes etiam enumeratarum opinionum fautores, quamquam diverso modo et inconsulte, detrimentum afferunt tota ordinationis relativae periodo florenti universali doctrinae Ecclesiae vera agnoscentis sacramenta, quae dixdmus, ubicumque eiusdem consuetudine celebrata. Igitur omnibus auctoritatibus omnibusque Gratiani dictis in eius Decreto contentis atque decretistarum doctrinis necnon opinionibus scriptorum usque ad nostram aetatem systema ordinationis relativae quoquo modo tractantium diligenter investigatis disputationes quasdam in his commentariis trimestribus, quibus titulus Prawo Kanoniczne (lus Canonicum), proximis superioribus annis edidimus. Ibi leges et praecepta explicavumus illius systematis propria. Item multis argumentis demonstravimus primam ex relatis opinionem, quamquam non satis probatem, veram tamen, secundam autem et tertiam falsis prorsus rationibus fultam esse.
In ista autem disputatione novis argumentis comprobavimus tota ordinationis relativae periodo floruisse universalis Ecclesiae de veris sacramentis ubicumque eiusdem consuetudine celebratis doctrinam, multoties a Pontificibus Romanis, conciliis oecumenicis et synodis confirmatam. Argumenta haec ex significatione deprompsimus sive nominum claricis quoquo modo indignis tunc impositorum, ut pseudoepiscoporum, pseudopresbyterorum, et clericrum non canonicorum, sive poenarum quas tales clerici luebant. Ex hoc m ulto etiam magis apparet primam, quam diximus, opinionem veram, secundam autem et tertiam falsam esse.
Istius vtro quaestionis explicandae materiam ordine disposuimus hoc: Introductio — I. Pseudoclerici — A. Significatio particulae „pseudo-” ad rationem verborum artis saecularis explicata — B. Sacramentorum vis sententia Cypriani atque Stephani I illustrata — C. Pseudobaptizati et pseudoclerici — D. Psaudioepiscopi — 1. Opinio Cypriani — 2. Opinio Stephani I — 3. Opinio Leonis I ex legislatione eccleisiasitica et Gratiani dictis considerata — a. Decisio Leonis I de pseudoepiscopis ab eisque facta ordinatione — b. Decisio Leonis I de pseudoepiscopis cum legislatione ecclesiastica comparata — c. Decisio Leonis I de pseudoepiscopis legibus explicata de rigore disciplinae et de dispensatione misericordiae ordine quodam a Gratiano dispositis — 4. Opinio Pelagii I — E. Pseudopresbyteri — II. Clerici non canonici — A. De significatione nominum adiectivorum „canonicus — non canonicus” — B. Canonica clericorum electio — C. Vita cleiricorum canonica — D. De regula rigoris disciplinae et miseirciordiae in puniendis clericis non canonicis observanda — Conclusio.

 

Pobierz pliki

Zasady cytowania

Nasiłowski, K. . (1988). Duchowni niekanoniczni, a sankcje na nich nakładane w okresie święceń relatywnych. Prawo Kanoniczne, 31(1-2), 147–236. https://doi.org/10.21697/pk.1988.31.1-2.11

Cited by / Share


Ta strona używa pliki cookie dla prawidłowego działania, aby korzystać w pełni z portalu należy zaakceptować pliki cookie.