Quaestio disputatur, utrum vocabulis in auctoritatibus Decreti Gratani contentis et sanctionibus his: benedictio falsa, non vera manus
impositio et ordinatio falsa, quae ad sacerdotes constituendos referuntur, ipsum quoque ordinis sacramentum nullum idque prorsus omni
vi destitutum esse statuatur et sanciatur necne.
In prima disputationis parte nomina adiectiva falsus et non
v e r u s variis nominibus substantivis apposita, ut pontificibus et sacerdotibus, filiis Dei, discipulis Christi nec non Eucharistiae, sacrificiis et poenitentiae, saepe easdem notiones, quia compositas, partim
tantum, non autem penitus negare demonstratum est.
In secunda vero disputationis huius parte de benedictione, manus
impositione et ordinatione sive falsa sive non vera neque i u s t a vocata agknus. Horum autem vocafouloxum et sanctionum
significatio cum sententiae Cypriani turn textuum Innocenta I, Gregorii VII et Urbani II analysi diligenter peracta eaque, ubi opus erat,
aliis auctoritatibus quovis modo ad idem problema spectaintibus illustrata explicatur. Quibus omnibus sive enuntiatis sive sanctionibus malos
mores clericorum eorumq-ue inhonestam vitam detestatione dignam vel
in officio ecclesiastico non legitime factam idcirco omni prorsus videstitutam institutdonem, non autem ipsum ordinis sacramentum nullum significatum esse concludimus. Sive igitur interpretation! sanctionum Decreti G ratiani rite peragendae sive inveteraitis hac in re erroribus emendandis et corrigendis hanc disputationem adiumento futuram esse speramus.
Pobierz pliki
Zasady cytowania
Cited by / Share