Praesentis articuli finis, quem Auctor sibi praestituit est cognitionem novi Juris Canonici fovere quorum interst, quod quidem lus in prima Dominica Adventus 1983 an. incipit in Ecclesia vigere. Insuper Auctor in animo habet historiam codificationis indicare, quae a Legislatore in
ipsam novam Codicis divisionem, sicut et in singulos eius libros inductae sunt.
In codificationis historia necnon fundamentalibus novi Codicis doctrinalibus praemissis tractandis, Auctor innixus est tum Constitutione
Apostolica Joanmis Pauli II „Sacrae discipliinae legeis”, novum ius promulgenti, turn etiam Praefatione Codicis, quae praeter codificationis
historiam, principales eiusdem ideas complectitur.
Peculiarem animadversionem fecimus in pleniorem et profundiorem
Ecclesiae conceptum, turn in eiusdem structura visibili („in hoc mundo uti soeietas”), turn in structura invisibili (,,uti communio”).
Pobierz pliki
Zasady cytowania
Cited by / Share