Published: 1989-06-05

Obowiązek przyjęcia sakramentu bierzmowania

Marian Pastuszko
Prawo Kanoniczne
Section: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.1989.32.1-2.05

Abstract

In ariticulo praemium, tres partes, conclusio et argumentum latina lingua exaratum habentur. Praemium causas scribendi de obligatione confirmationis suscipiendi sublineat. In parte prima ius vetus seu a primis Ecclesiae temporibus usque ad Codicem Iuris Canonici Benedicti XV exhibetur. Sciendum est enim quod iam primi christiani momentum suscipiendi Donum Spiritus Sancti valde aestimabant. Altera in parte can. 787 Codicis Iuris Canonici Benedicti XV exponitur. Can. 787 huius est tenoris: „Quanquam hoc sacramentum non est de necessitate medii ad salutem, nemini tamen licet, oblata occasione, illud negligere; imo parochi curent ut fideles ad illud apportuno tempore accedant”. Tertia in parte ius novissimum seu can. 890 Codicis Iuris Canonici Joannis-Pauli II describitur. Secundum hunc canonem omnes „fideles tenentur obligatione hoc sacramentum tempestive recipiendi; curent parentes, animarum pastores, praesertim parochi, ut fideles ad illud recipiendum rite instruantur et opportuno tempore accedant”. In fine articuli auctor praevidet etiam in tempore futuro omnes fideles obligatione suscipiendi confirmationem adstringebuntur.

Download files

Citation rules

Pastuszko, M. . (1989). Obowiązek przyjęcia sakramentu bierzmowania. Prawo Kanoniczne, 32(1-2), 79–95. https://doi.org/10.21697/pk.1989.32.1-2.05

Cited by / Share


This website uses cookies for proper operation, in order to use the portal fully you must accept cookies.