Articulu s proemio, duabus partibus, conclusione et praesenti argumento lingua latina exarato constat. In proemio canones 934-944 Codicis Juris Canonici Papae Joannis Pauli II huiu studii obiectum esse, dicitur. Prima pars articulti de sanctissima Eucharistia asservanda seu potius de loco Eucharistiam conservandi tractatur. Etenim sciendum est, Eucharistiam asservari in ecclesiis, oratoriis et sacellis vel ex iure (can. 934 §1 n. 1. et n. 2) vel ex licentia Episcopi, et semper sub quibusdam conditionibus in lege statutis (can 935, can. 936 et can. 937). In ecclesia Eucharistia asservatur solum modo in tabernaculo, quod inamovibile, materia solida non transsperenti confectum et diligenter clausu m esse debet (can. 938).
Hostiae consecratae semper in pyxide seu vasculo servantur et frequenter renovantu (can. 939). Coram tabernaculo , in quo sanctissimum Sacramentum asservatur, peculiaris perenniter lampas lucet (can. 940). In Polonia de mandato Conferen iae Episcoporum lux electrica haberi potest.
Altera in parte de sanctissima Eucharistia veneranda seu de formis cultus eucharistici auctor sribit. Ad normam canonum 941-944 duae sunt formae cultus eucharistici, nempe ex positio sanctissimi Sacramenti sive cum pyxide sive cum ostensorio, et processiones eucharisticae, praesertim in sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi pervias publicas ductae. Juxta Rituale Romanum, De Sacra Communione et de Cultu Mysterii Eucharstici etiam congressus eucharistici peculiaris forma cultus eucharistici habentur. Auctor tum ius canonicum quam ius liturgicum formas cultus eucharistici attingentes elaborat quia ius liturgicum supplet praescripta canonica. Fideles autem utrumque ius servare debent. In conclusione, aliter quam mos est, auctor paucissimis verbis articulum compendiat, quia nonnullos lectores solum modo in itium et finem libri legere, seit.
Download files
Citation rules
Cited by / Share