Published: 1989-12-10

Opinia Rufina o władzy kapłańskiej i sakramentach

Kazimierz Nasiłowski
Prawo Kanoniczne
Section: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.1989.32.3-4.07

Abstract

De sacratmentis tempore ordinationis relativae, quae vocatur, extra Ecclesiam celebratis tres sunt usque ad diem hodiexnum doctorum sentenitiae, quae - u t plura non dicam - ita ex primi possunt: Alii affirmant Ecclesiae catholicae hac in re traditionem simplicem fuisse eam que traddtioni hodiernae similem. Illius enim temporis Ecclesia sacramenta in eiusd m forma foris celebrata vera esse docebat ad eorundem vim internam quod aitinet.

 Alii vero contrarium affirmant dicentes Ecclesiam docuisse sacramenta extra eam celebrata prorsus nulla esse. Alii denique dicunt Ecclesiae illius temporis traditionem variam et diversam fuisse atque inconstantem et vacillantem: sacramenta enim foris celebrata aliquando vera, aliquando autem prorsus nulla agnoscebantur.

Omnes, quas dixi, opiniones Decreto Gratiani fulciuntur aut fulciri conantur auctoritatum periodi ordinationis relativae collection amplissima. Tota tamen haec collectio recta ratione ac via numquam examinata est. Igitur omnino recte dicit Sohm Decretum Gratiani librum esse septem sigillis occlusum ita doctis temporis recentioris , ut doctis exeuntis saeculi duodecimi, eumque usque in diem hodiernum non apertum manere ad intelligendum. Idcirco mirum non est, si his de causis omnium illarum opinionum fautoribus argumenta desint ad eas accurate probandas apta.

His etiam de causis ceterisque multis Decretum Gratiani longae inquisitioni nobis erat. Quae autem ex inquisitione hac efficiuntur in foliis trimestribus, quibus titulus Prawo Kanoniczne (Ius Canonicum ), annis 1980-1985  et 1988 partim edita sunt. Ibi primam ex enumerates opinionem rectam, dmas autem ceteras prorsus falsas esse probavimus longaevam illam depotestate sacerdotali et vi sacramentorum foris celebratorum controversiam dirimentes.

Hoc modo ad quaestionem ventum est de falsarum illarum opinionum fonte atque origine. Et apparuit primum sententiae auctorem, utriusque, quam diximus, falisae opinionis similis, Rufinum fuisse, cuius cuncta de potestate sacerdotali et sacramentis doctrina in disputatione nunc edita explicata est. Singulis autem disputationis huius partibus tituli sunt hii: I. De potestate sacerdotali eiusque fundamentis - A. De potestatesacramentali et potestate non sacramentali - 1. De potestatis sacerdotalis distinctione - a. De significatione nominis „usus o fficii” - b. De potestatis sacerdotalis fundamentis exemplo potestatis iudicis illustratis - 2. De antiquae artis vocabulis a decretistis simpliciori modo reddendis - B. De officiis ordinum et officiis administrationis - C. De ordinatione et institutione - D. De ordinatione et licentia ordinem exsequeindi - E. De primatu potestatis Romani Pontificis - 1. Rufini sententia - 2. De primatus fundamentis - F. De rigoris et misericordiae regulis - II. De sacramentis - A. De sacramentis dignitatis - 1. D e ordinatione sine titulo et ordinatione a non suo episcopo facta — 2. De ordinatione ab episcopis haereticis facta - a. De significatione auctoiritatis Urbani II a Rufino explicatae - b. De significtione auctoritatis Innocenti I a Rufino exiplicatae - c. De Rufini opinione cum Gratiani sententia comparata - 3. De ordine ab episcopis excommunicatis collato — B. De sacramemtis necessitatis et desacramentis necessitatis simul et dignitatis — 1. De baptismo - 2. De confirmatione et Eucharistia - C. De Rufino opinionis auctore de nulla vi sacramentorum ab aliquibus haereticis vel excomuniicatis celebratorum.

Ea vero, quae ex disputatione hac perspicua sunt, paucis ita exprimi possunt: Rufinuse vocabulorum nominum atque notionum, in auctoritatibus Decreti Gratianei contentarum, explicationes permultas posuit easque non solum simplices, sed etiam binas vel ternas. Item Gratianeam potestatum sacerdotalium notionem simpliciorem latius expdicavit atque earundem potestatum varia fundamenta deserte indicavit. Et in his eisque similibus Rufinus laudandus est. Attamen aliquarum Decreti Gratia ni auctoritatum earumque maioris momenti falsam ponens explicationem, et non satis attendens rectam dicendi rationem ac viam Gratiani, eiusdem verae sententiae Rufinus propriam eamque falsam opposuit opinionem, de nullis videlicet sacramentis ab aliquibus haereticis foris celebratiis. Et in hoc Rufinus non minimam reprehensionem meretur. Indicavimus etiam omnium sive antiquorum sive rece ntiorum Decreti Gratiani explanatorum, similem de sacramentis sententiam affirmantium, principem atque patrem quedam Rufinum esse.

 

Download files

Citation rules

Nasiłowski, K. . (1989). Opinia Rufina o władzy kapłańskiej i sakramentach. Prawo Kanoniczne, 32(3-4), 157–268. https://doi.org/10.21697/pk.1989.32.3-4.07

Cited by / Share


This website uses cookies for proper operation, in order to use the portal fully you must accept cookies.