Auctor explanavit praecipuas normas circa probationes quae in schemate canonum de modo procedandi pro tułela iiurium seu de processibus proponuntur. Vigens hue usque disciplina de probationibus (can. 1747— 1836) plerumque retdnetur in schemate, licet opportunae immutationes inducuntur et ordo praesens probationum mutatur. Attamen nonnullae immutationes, in se iustae, in praxi processuali- non sunt necessariae, verbi gratia ad audiendos testes anticlericaliter dispositos pertinentes (can. 169). Probationes propositae traditionales sunt. In schemate non dicitur de novis probationibus e doctrinarum progressu emanantibus. Proponitur tarnen praescriptum generale, iuxta quod probationes cuiuslibet generis, quae ad causam cognoscendam utiles videantur et sint licitae, a iudice admitti possunt.
Download files
Citation rules
Cited by / Share