Published: 1982-06-05

Reguła zgromadzenia sióstr życia Maryi

Julian Kałowski
Prawo Kanoniczne
Section: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.1982.25.1-2.08

Abstract

In articulo hoc hucusque ignotae regulae Congregationis Sororum
vitae Mariae, nunc vero post longam inquisitionem sive in Polonia
factam sive extra earn feliciter inventae, Lectori ab auctore proponuntur et explicantur.
Quae regulae hac de causa peculiarem commentationem merentur,
quiai quemdam sui generis actum iuris religiosorum constituunt ad
institutum consilii evangelici spectantem, quod circa annum 1737 a
sacerdote Josepho Turczynowicz erectum est. Conversio enim ad
fidem cathol,icam hominum variis confessionibus et religionibus adhaerentium, item ulterior cura de conversis, imprimis autem de
Iudaeis nuper baptizatis, memorati sacerdotis principale propositum
erat.
Cuius rei momentum historicum religiosae actuositatis Polonorum
prae oculis haben-s auctor pertractat harum regularum singulas res
principales, ut congregationis propositum vel finem, media ad eundem
finem assequendum destinata, consilia evangelica sive generatim sive
singillatim considerata, religiosarum quoque disciplinam, item internum ordinem et congregationis regimen, de-nique ea animaidvertit,
quae memoratis regulis deficiebant, idcirco et complenda erant

Download files

Citation rules

Kałowski, J. (1982). Reguła zgromadzenia sióstr życia Maryi. Prawo Kanoniczne, 25(1-2), 137–150. https://doi.org/10.21697/pk.1982.25.1-2.08

Cited by / Share


This website uses cookies for proper operation, in order to use the portal fully you must accept cookies.