Secundum canonem 1971 §1 n. 1 CIC/1917 inhabiles ad matrimonium accusandum erant coniuges qui ipsi fuerunt impedimenti causa. PCI die 12.3.1929 explicavit impedimentum hoc in textu intelligendum esse non tantum sensu stricto, sed sensu improprio quo comprahenduntur etiam defectus consensus qui oriuntur ex amentia, errore, simulatione, vi aut metu et ex conditione apposita. Sequentibus tamen declarationibus PCI campus inhabilitatis ad matrimonium accusandum successisve limitabatur ne permitterentur uniones illigitime ex denegato iure accusandi. Casus denegati iuris accusationis ultimo rarissimi erant. In codice nunc vigenti deest quaevis limitatio iuris hoc in ambitu et coniuges sine restrictione ad matrimonium impugnandum habiles censentur. Non est tamen qui non videt quod matrimonia saepe temerarie, negligenter et dissolute celebrantur et postea eodem levi amino nullitatis accusantur. Facile opprobare potest declaratione nullitatis matrimonii hisce in casibus iste modus sese agendi, principiis doctrinae et disciplinae catholicae omnino adversus, praemiari. Hac de ratione quaestio ponitur de mediis poenitentiae applicandis – sive a Tribunali (quod sententia quasi communi negatur) sive ab ordinario qui ad novum matrimonium ineundum licentiam daturus est. Rationes pastorales exigunt ut a coniuge qui causa erat nullitatis signa resipiscentiae ostendantur et cautiones de recta voluntate matrimonium doctrinae Ecclesiae conforme inire praebeantur.
Descargar archivos
Normas de citación
##plugins.themes.libcom.share##