P. Maximilianus Kolbe OFMConv. in campo concentrationis in Oświęcim die 14 Augusti 1941 a. occisus, notissima ultimi belli toto orbe te r rarum saevientis victima fuit. Catholici multi statim mortem ejus m a rtyrium iu x ta sensum in Ecclesia acceptum putabant, licet passim dubia circa circumstantias quasdam discessus ejus exorirentur. Obiit enim in campo concentrationis, ubi persecutores non tantum ob odium fidei immo vero etiam propter quaedam motiva politica forte adiuncta eum occidere potuerint; insuper P. Maximilianus sua sponte victima caritatis pro alio homine perituro factus est. Theologi et Canonistae posuerunt problems, an P. Maximilianus re vera m a rty r p u ta ri possit. Multis novis fontibus inventis de P. Maximiliano Auctor hujusce dissertationis denuo omnes circumstantias mortis ejus investigavit, facta certa decernens diligenter, crisim aliquorum dubiorum, quae ibi in te rponantur, instituit. De m a rty rii conceptu deque conditionibus ejusdem secundum Ius Canonicum requisitis breviter, diutius tamen de causa formali mortis P. Maximiliani tum ex parte Servi Dei tum ex parte persecutorum disseruit. His omnibus discussis Auctor persuasus est P. Maximilianum victiman periisse hitlerismi, qui ipso suo principio antichristianus fuit et in Polonia speciali modo in campo concentrationis in Oświęcim odium Catholicae Ecclesiae ejus institutorum servorumque clare manifestavit. P. Maximilianus cruciatus mortemque e caritate Dei suscepit et passus est; de hacce ejus intentione to ta ejus v ita anteacta et conversatio in campo testificatae sunt. Mors P. Maximiliani post vitam virtutibus plenam optimum testimonium veritatis et celsitudinis Religionis Christianae fuit, ideoque mors haec verum ma rtyrium est. Christifideles in Polonia immo etiam ex tra fines ejus P. Maximilianum martyrem putant. Auctor dissertationem suam studium tantum privatum in historia et Iure Canonico censet et nullo modo sententiam Ecclesiae in Causa beatificationis Servi Dei in S. Rituum Congregatione nunc agitata anticip a re aut praesumere audet.
Descargar archivos
Normas de citación
##plugins.themes.libcom.share##