Publicado: 1978-12-10

Ocena zarzutów przeciwko legalności odnowy zakonu marianów

Julian Kałowksi
Prawo Kanoniczne
Sección: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.1978.21.3-4.04

Resumen

Ordo M arianorum , cui ob m ortem fere om nium religiosorum periculuim exstinguendi imminelbat, annis 1909—1910 secundum form am a iu re hoc tem pore vigente requisitam renovatus est. A ttam en renovatio ilia Sedis Apostolicae consensu et approbation« recte riteque peracta ab aliquibus non agnoscitur. Isti enim ipsum renovationis actum falsis fundam entis fulciri, idcirco prorsus invalidum reputandum esse affirm ant.
Secundum eos P ater V incentius Sękowski neque religiosus O rdinis Marianorum ultim us, neque eiusdem O rdinis ultim us superior generalis erat, hocce enim tem pore in G óra K alw aria haud procul V arsaviam sita P ate r B arnardus Pielasiński (t 1914) com m orabatur, qui superior generalis erat atque omnibus praerogativis religiosis gaudebat. Deinde adversarii peractae renovationis O rdinis M arianorum praeter P atrem Pielasiński alios circa viginti M arianorum religiosos, qui de renovatione euisdem O rdinis facienda certiores facti non sunt, adhuc vixisse tenent.
In disquisitione nostra diligenter peracta P atrem Pielasiński, qui tem pore O rdinis M arianorum renovandi in domo curae hom inibus aetate provectis im pendandae in G óra K alw aria com m orabatur, ubi anno 1914 vita functus est, neque ante neque post renovationem peractam superiorem O rdinis generalem fuisse indubiis fontibus fulti probavim us. U nicum enim idque pleni iuris O rdinis m em brum , ergo et superior eiusdem O rdinis generalis, P ate r Vincentius Sękow ski erat, cuius post m ortem officio hoc sacerdos Georgius M atulewicz fungebatu r. Ita etiam declaratum est a Sede Apostolica, quae, ad statum iuridicum P atris Pielasiński quod attinet, longas inquisitiones diligenter peregit.
Praeterea Patrem Pielasiński, qui ex tra domum religiosam commorab atu r, cum suis superioribus nullam contagem habuisse dem onstrarim us. O m nium autem docum entorum ratione habita P atrem Pielasiński saecularizatum fuisse certum est. Istum enim Pater Sękowski saecularizatum om nibusque religiosorum iuribus destitutum esse autum at, et
in epistoła die 20 V II 1909 Sedi Apostolicae missa ex cuncto M arianorum O rdine tantum seipsum m ansisse refert.
Affirm atio autem haec ab iis, qui dioeceses Seinensem et Mohiloviensem hisce tem poribus regebant, atque a Casim iro Ruszkiewicz archidioeceseos V arsaviensis vicario generali et episcopo suffraganeo testificatur.
Quaestio status iuridici P atris Pielasiński necnon rationis inter eum et O rdinem M arianorum intercedentis dirim itur licentia a Sacra Congregatione Episcoporum et R egularium atque a Sacra Congregatione pro negotiis Ecclesiae extraordinariis anno 1879 sacerdoti Antonio Sotkiewicz archidioeceseos V arsaviensis adm inistratori apostolico data.
Huius enim licentiae vi religiosi omnes (qui hocoe tem pore 106 erant) in territorio archidioecesis V arsaviensis ab obligatione vota paupertatis et oboedientiae erga superiores suos religiosos servandi soluti, et potestati ordinarii loci plene subiecti facti sunt. Etiam habitum religiosorum in sacerdotum saecularium vestem talarem m utare eis concessum est.

Concordanter cum hac licentia et usu a Sede Apostolica hisce tem poribus servato necnon cum eiusdem Sedis instructione speciali pro Polonia data religiosorum ab obligatione vota paupertatis et oboedientiae servandi facta solutio atque eorundem religiosorum potestati ordinarii loci subiectio cum recepto saecularizationis perpetuae decreto aequiparabatur, quam vis neque in ipsa petitione Sedi Apostolicae porrecta neque in decreto hac de re ab eadem Sede lato ulla m entio facta fuerit.
Etiam affirm atio Stanislai P ietrzak aliorum que adversariorum renovationis O rdinis M arianorum de viginti m arianis adhuc tem pore renovationis peragendae et tem pore om nium actuum perficiendorum cum eaque connexorum viventibus nullo fundam ento fulcitur.
Plures enim ex illis „viginti m arianis” annis 1909—1910 vita functi, alii vero saecularizati eoque ipso om nibus religiosorum iuribus d estitu te qua de causa in ipso renovationis perficiendae actu praeterm issi fuerunt, alii demum, qui ad O rdinem M arianorum pertinere dicunturreapse num quam ad ilium adnum erati sunt. habitum religiosorum in sacerdotum saecularium vestem talarem m utare eis concessum est.

Descargar archivos

Normas de citación

Kałowksi, J. (1978). Ocena zarzutów przeciwko legalności odnowy zakonu marianów. Prawo Kanoniczne, 21(3-4), 71–95. https://doi.org/10.21697/pk.1978.21.3-4.04

##plugins.themes.libcom.share##


##plugins.themes.libcom.BOCookieBarText##