Pubblicato il:

Konieczność zmiany struktury prawnej zakonu marianów

Julian Kałowski
Prawo Kanoniczne
Sezione: Articoli
https://doi.org/10.21697/pk.1978.21.1-2.08

Abstract

Casationis Ordinum religiosorum causa a gubernio Russiiae anno 1864 decretae ex cuncto Marianorum Ordine anno 1908 nonnisi unus, nempe pater Vincentius Sękowski, religiosus remansit. Instituto igitur Marianorum periculum exstinguendi imminebat. Hanc ob rationem pater Sękowski una simul cum sacerdote Georgio Matulewicz huic mało m edendo opem adhibendum esse statuerunt, quod tamen occulte, non v ero modo ordinario eoque officiali perficere poterant.
Pater Sękowski die 20 VII 1909 a. Sedi Apostołicae litteras misât, in quibus difficiles Ordinis Marianorum conditiones auxilium efficacissimum expostulans descripsit. In ipsa eadem epistoła pater Sękowski, qui officio superioris Ordinis generalis fugebatur, sacerdoti Matulewicz, quem supra diximus, ea omnia perficiendi, quae ad auxilium Ordini ferendum necessaria utiliaque essent, potestatem dedit.

Sacerdos Matulewicz superioris generalis Ordinis Marianorum in hoe negotio partes agens Romam profectus ibidem die 30 VII 1909 a. Congregationis de Religiosis Praefecto litteras dedit, in quibus ut pater Sękowski, sic et ipse Matulewicz difficillimas illas conditiones Ordinis Marianorum post annum 1864 in Polonia exortas enarravit atque a Sede Apostolica petiit, ut Ista ratione earuindem difficultatum habita vestem religiosorum proporiam in vestem talarem a sacerdotibus saecularibus usitatam, et vota solemnia in simplicia, atque ipsam deinde constitutionem Ordinis mutaret, eamque Normis anno 1901 editis accommodar-et, item ut sacerdoti Matulewicz prima vota pratermisso novitiatu emittenda sineret, sacerdotem vero Franciscum Buczys aliosque candidates vel experiundd periculi causa vel in novitiatum admitteret, necnon ut ordinarii loci consilio accedente domum novitiatus erigendi
auctoritatem daret. Sedes Apostolica hisce petitionihus benigne annuens omnibus mutationibus Eidem propositis conseinsum dedit.
Casimirus Ruszkiewicz archidioecesis Varsaviensis tunc episcopus suffraganeus et vicarius generalis die 29 VIII 1909 a. in privata sua capella patre Sękowski praesente in Marianorum Institutum ita mutatum nova membra aggregavit: sacerdos Georgius Matulewicz prima vota religiosa emisit, alii vero candidati vel experiundi periculi causa vel in novitiatum recepti sunt. Itaque mutata forma iuridica Ordinis Marianorum decreto Sedis Apostolicae die 28 XI 1910 a. lato confirmata approbataque est.

Regole di citazione

Kałowski, J. (1978). Konieczność zmiany struktury prawnej zakonu marianów. Prawo Kanoniczne, 21(1-2), 113–123. https://doi.org/10.21697/pk.1978.21.1-2.08

##plugins.themes.libcom.share##


##plugins.themes.libcom.BOCookieBarText##