Pubblicato il: 1981-12-10

Napiętnowanie duchownych i pozbawianie ich kapłaństwa według kanonów Dekretu Gracjana

Kazimierz Nasiłowski
Prawo Kanoniczne
Sezione: Articoli
https://doi.org/10.21697/pk.1981.24.3-4.02

Abstract

Quaestio diąputatur, an enuntiatianes in canonibus D eoreti G ratiani
contentae, in quibus sacerdotes severissim e reprehenduntur, atque sanctiones, in quibus sacerdotium eis adim endum statuitur, reapse adem ption em sacram enti ordinis significent, necne, et quom odo in telligendae
sint.
At de his tantum enuntiationibus e t sanctionibus agitur, quae im -
prim is ad ipsam sacerdotis personam spectant, ut fa lsi sacerdotes,
pseudoipresbyteri, filii diaboli, repellantur omraino a saioerdotio, sacerdotio careat, quasque diligenter collectas, etiam latine scriptas, introductioni inseruim us.
In explicanda quaestione de significatione harum enuntiationum , et
sanctionum , praecipue canonum G ratianeorum textu usi sum us. Interdum tem en indagationi nostrae etiam eum adhibuim us textum , qui
a C orrectoribus R om anis in eorum notationibus editionis D ecreti F ried -
bergianae ex fontibus canonum genuinis transscriptus p lenius ponitur.
Item , ubi opus erat, textu m canonum varia eorum versione ex codicibus m anuscriptis illustravim us a Friedbergio data in sua D ecreti
G ratiani editione.
Quia autem quaestio ratione habita variarum sacerdotii distinctioou m considerainda erât, ad rem intégré explicandam etiam sa.cerdo.ti
distin ction es ab O rigene factas, in D ecretum G ratiani non recep tas,
disputationi apposuim us. Inter varias autem sacerdotii distinctiones;
enum erandae hie videntur saltern hae: distinctio inter sacerdotium
baptizatorum com m une u t laicorum , ita sacerdotum proprium , idque
spirituale et institutionale, nam institute baptism i fundatum , et sacerdotium quod tantum clericorum proprium est. Hoc clericorum sa*
cerdotii institutum , ordinatione relativa, quae dicitur, prim o Ecclesiaem illennio dilatata, duplici habita ratione consideratur, ratione d ie»
sacram enti ordinis conferendi et clerici in aliqua E cclesia particular! in stitu en d i ad officium sacerdotale in ea exercendum .
H is prae ocu lis habitis atque, ubi occasio aderat, annotatis neenon
fontium tex tu diligenter explicato om nes, quas supra dixim us, enuntiationes, quibus sacerdotes reprehenduntur, item sanctiones, in quibus.
sacerdotium adim endum esse statuitur, ad dignitatem sacerdotis m oralem v el ad clerici in E cclesia in stitutionem o fficii in ea exercendi
causa factaim, i.e. ad sacerdotium sive sp iritu ale sive institutionale
non sacram entale, n on vero ad ipsum ordinis sacram entum sp ectare
variis m ultisque argum entis fu lti concludim us.
U t in clericois, qui sim oniace ordines conferunt v el recipiunt, q u i
clerici hisce tem poribus cum haereticis com parabantur, ita in clericos
gravis cu iu svis crim inis reos, ut adulterii, vulnerationis v el h om icid ii, sim iles sanctiones et quidem severissim ae la-tae sunt. Cum autem
sanctiones in clericos latae aliorum om nium crim inum reos sacram enti
ordinis am issionem non significent, etiam sanctiones contra clericos
sim oniacos statutae, qui haereticis com parabantur, siv e de sim oniacorum sive de haereticorum sacerdotii am issione non sunt in tellig en -
dae. H is en im utriusque generis sanctionibus nonnisi sacerdotii sp iritualis et in stitu tion is clerici in E cclesia aliqua particulari v el o fficii
in ea exercendi v e l condicionis clericorum propriae adem ptio statuitur. H aereticorum clericos etiam extra E cclesiam positos sacram entum ordinis habere ex auctoritatibus patet. Ex his autem efficitur, ut in sacram enti ordinis collatione ab haereticis facta prorsus
n u lla iudicanda cauti atque tardi sim us.
Hac d isputatione non solum questionem solutam credim us, verum
etiam ex ea speram us iuris canonici cultores fructum esse capturos
in aliis quoque severissim is sanctionibus exp lican d is in clericos siv e
catholioos sive haereticos olim lat is. L iceat etiam desiderium m anifestare, ut principales illae siv e laicorum sive clericorum sacerdotii
distinctiones, quibus fundam entalia eorum iura atque obligationes tarn
dign e co'mprehendumtur, aliquando locum s'ibi congruum in iuris canonici codificatione habeant.

Regole di citazione

Nasiłowski, K. (1981). Napiętnowanie duchownych i pozbawianie ich kapłaństwa według kanonów Dekretu Gracjana. Prawo Kanoniczne, 24(3-4), 31–76. https://doi.org/10.21697/pk.1981.24.3-4.02

##plugins.themes.libcom.share##


##plugins.themes.libcom.BOCookieBarText##