Opublikowane: 1992-12-10

Ponadparafialni współpracownicy biskupa diecezjalnego

Edward Sztafrowski
Prawo Kanoniczne
Dział: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.1992.35.3-4.02

Abstrakt

Terminus „supraparoecialis” in decreto conciliari Christus Dominus invenitur: „Proximiores Episcopi cooperatores sunt illi etiam sacerdotes, quibus munus pastorale indolis supraparoecialis ab ipso committuntur...” (n. 29). Munera huius indolis iam antiquis temporibus exsistebant, scilicet chorepiscopi, archidiaconi, archipresbyteri, et decani seu vicarii foranei. De his omnibus sermo est hic in n. I, cui titulus: Aspectus historicus. Deinde (n. II) de renovatione conciliari hac in materia agitur. Hac in renovatione munus decani in aspectu imprimis pastorali praebetur, necnon etiam alia munera supraparoecialia proponuntur. Numero III de decanis in Codice Ioannis Pauli II sermo est. Primum (n. 1) de propositionibus, quae in schematibus (1977, 1980 et 1982) huius Codicis inveniuntur, ac deinde de normis ipsius Codicis: De erectione Decanatus et constitutione Decani (n. 2). De obligationibus Decani (n. 3): promotio communis actionis pastoralis in vicariatu foraneo (A), cura de clericis sui districtus (B), conferentiones decanales (C), visitatio paroeciarum sui districtus (D); De iuribus decanorum (n. 4); De visitatoribus decanorum (n. 5); De Vicedecanis (n. 6); De aliis officiis in vicariatu foraneo (n. 7). IV. Demum numero IV de Protopresbyteris in Catholicis Ecclesiis Orientalibus tractatur.

Pobierz pliki

Zasady cytowania

Sztafrowski, E. . (1992). Ponadparafialni współpracownicy biskupa diecezjalnego. Prawo Kanoniczne, 35(3-4), 25–56. https://doi.org/10.21697/pk.1992.35.3-4.02

Cited by / Share


Ta strona używa pliki cookie dla prawidłowego działania, aby korzystać w pełni z portalu należy zaakceptować pliki cookie.