Opublikowane: 1997-12-10

Celebracja święceń (kanony : 1008-1011 1-2)

Marian Pastuszko
Prawo Kanoniczne
Dział: Rozprawy i Artykuły
https://doi.org/10.21697/pk.1997.40.3-4.04

Abstrakt

Studium hoc proemio, parte principali et conclusione constat. In proemio canones 1008 —1011 §§ 1 — 2 Codicis Juris Canonici Joannis Pauli Papae II obiectum huius studii esse, dicitur. Pars principalis opusculi in quattutor particulas subdividitur: 1. Sacramentum ordinis (can. 1008-1009 §1)2. Ritus sacrae ordinationis (can. 1009 §2). 3.Tempus sacrae ordinationis (can. 1010). 4. Locus sacrae ordinationis (can. 1011 §§ 1 — 2).

Ad 1. Can. 1008 et can. 1009 § 1 notionem sacramenti ordinis continent. De sacramento ordinis in luce vetetis iuris auctor enarrat. Ius vetus est ius a Christo Domino usque ad Codicem luris Canonici Pio - Benedictini de 1917 anni. - Sciendum est, quod secundum Clementem Romanum (+ 101) ordinatio est sacramentalis, sed ordines sunt duo, nempe episcopi seu presbyteri - unus gradus, et diaconi - alter gradus ordinis. Hippolytus Romanus (+ 235) in Traditione apostolica iam de tribus ordinationibus nempe episcoporum, presbyterorum et diaconorum scribit. Immo, a saeculo III octo gradus ordinum enumerantur, id est episcoporum, presbyterorum, diaconorum, subdiaconorum, acolythorum, exorcistarum, lectorum et ostiariorum. In medio aevo albigenses et valdenses contra sacramentum ordinis pugnabant. Innocentius Papa III in littera Eius exemplo diei 16 decembris 1206 anni doctrinam Ecclesiae tunc temporis contra valdenses et albigenses defendebat. John Wyclif (+ 1384) docebat: nullus est praelatus, nullus episcopus, dum est in peccato mortali. Martinus Papa V in const. Inter cunctas diei 4 maii 1415 errores J. Wyklif condemnavit. Martinus Luther declarabat, certum est in manu Ecclesiae aut Papae non est statuere articulos fidei, immo nec leges morum seu bonorum operum. Concilium Tridentinum errores Martini Luther in sessione XXIII condemnavit simulque explicavit: ordinem sive sacram ordinationem esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino institutum et non esse figmentum quoddam humanum, excogitatum a viris rerum ecclesiasticarum imperitis. Sub fine saeculi XIX et in initio saeculi XX errores circa sacramentum ordinis modernistae revelabant. Doctrinam modernistarum S. Congregatio S. Officii decreto Lamentabili die 3 iulii 1907 anni et S. Pius Papa X in encicl. Pascendi Dominici gregis die 8 septembris 1907 anni condemnaverunt.

Codex luris Canonici de 1917 anno in can. 948 edocet, quod ordo ex Christi institutione clericos a laicis in Ecclesia distinguit ad fidelium regimen et cultus divini ministerium. In can. 949 statuit, quod sunt ordines maiores nempe presbyteratus, diaconatus et subdiaconatus, et ordines minores seu acolythatus, exorcistatus, lectoratus et ostiariatus. In can. 950 de consecratione episcopali et de prima tonsura memoratur.

  1. Congregatio S. Officii die 22 martii 1918 anni declaravit, quod documenta edita contra modernistas seu S. Pii X enc. Pascendi Dominici gregis, iam supra memorata, et eiusdem Papae motu proprio Sacrorum Antistitum diei 1 aprilis 1910 anni obligant post publicationem Codicis luris Canonici Pio - Bendictini.

Codex luris Canonici Joannis Pauli Papae Π de sacramento ordinis in can 1008 et in can. 1009 § 1 tractatur. Canones 1008 et 1009 § 1 nunc temporis vigent. Hac de causa paulo fusius commentantur, ut fas est.

Ad 2. De ritibus sacrae ordinationis in can. 1009 § 2 legitur: conferuntur manuum impositione et praecatione consecratoria, quam, pro singulis gradibus libri liturgici praescribunt. Libri liturgici in can. 1009 § 2 memorati praesertim duo sunt, nempe: Pontificale Romanum auctoritate Pauli PP. promulgatum, De ordinatione diaconi, presbyteri et episcopi, editio typica, Typis Polyglottis Vaticanis 1968: Pontificale Romanum auctoritate Pauli PP. VI eidtum Joannis Pauli PP. II recognitum, De ordinatione episcopi, presbyterorum et diaconorum, editio typica, Typis Polyglottis Vaticanis 1990. In studio primum ritus ordinationis diaconi, deinde ritus ordinationis presbyteri et in fine ritus ordinationis / olim dicebatur - consecrationis / episcopi, praesentantur. Heic summatim dicatur, quod omnis ordinatio per impositionem manuum Episcopi et precem ordinationis candidatis donum Spiritus Sancti pro munere diaconorum, presbyterorum et episcoporum confertur.

Ad 3. De tempore sacrae ordinationis in luce iuris veteris, Codicis luris Canonici Pio - Benedictini, Motu proprio Pastorarale munus Pauli Papae VI, Pontificalis Romani Pauli Papae VI de 1968 anni, Codicis luris Canonici Joannis Pauli Papae II, Pontificalis Romani Joannis Pauli Papae II de 1990 anni, agitur.

 Ad 4. Item de loco sacrae ordinationis vetera et nova iura canonica et liturgica tractantur.

In fine studii canones 743 et 773 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium breviter commentantur.

Pobierz pliki

Zasady cytowania

Pastuszko, M. . (1997). Celebracja święceń (kanony : 1008-1011 1-2). Prawo Kanoniczne, 40(3-4), 37–124. https://doi.org/10.21697/pk.1997.40.3-4.04

Cited by / Share


Ta strona używa pliki cookie dla prawidłowego działania, aby korzystać w pełni z portalu należy zaakceptować pliki cookie.